

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 24: Versus 2
Lapidem revolutum.Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quae velo litterae tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur:quia etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus[II Cor. 5.]. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.